Statuta

statuta

Art. I. Academiae nomen est: Pontificia Academia Sancti Thomae Aquinatis.

Art. II. Academiae Sancti Thomae propositum necnon et officium est:
a) doctrinam Angelici Doctoris inquirere, explicare et communicare,
b) eius figuram et exemplar ut paradigma christiani magistri, veritatis unice amatoris, omnibus scientiarum cultoribus proponere,
c) ea omnia quae de Sancto Thoma in solida traditione christiana ut vera agnoscuntur et in magisterio Ecclesiae, praesertim in Encyclicis inde ab Aeterni Patris usque ad Fides et Ratio et in Motu Proprio Ioannis Pauli II Inter Munera Academiarum praescribuntur, accurate servare.

Art. III. Ad suos fines obtinendos Academia,
a) mysteria salutis integre in quantum fieri potest nititur illustrare, eorumque nexum perspicere ope speculationis in qua Sanctus Thomas magister est eximius et merito Doctor communis agnoscitur
b) ideoque opportunam circularitatem inter fidem et rationem colit, ita ut dialogus inter scientias, philosophiam et theologiam magis magisque foveatur
c) cum aliis Academiis studia viresque amicaliter confert ad promotionem theologiae et philosophiae christianae.

Art. IV. Structura Academiae ita componitur:
a) praeses Academiae, cui competit eius activitates dirigere, eam ubique repraesentare, atque Praelati a Secretis immediata cooperatione adiuvatur. Uterque a Romano Pontifice ad quinquennium nominatur et in suo munere iterum iterumque confirmari potest.
b) Consilium Academiae, a Preside moderatum, praeter Praelatum a Secretis, constat sex membris ordinariis, in conventu Academiae ad quinquennium electis.
c) Conventus Academiae adunatur in sessione plenaria, a Praeside convocata, ad quam, jus participationis solis ordinariis competit.

Art. V. Academia membris constat ordinariis, emeritis, ad honorem, sic dictis “correspondentibus” et benefactoribus:
a) Academici ordinarii – sive viri sive mulieres – philosophi sunt et theologi, qui ob praeclara merita in Aquinatis doctrina excolenda, a Cardinale Secretario Status, sub rogationem Academiae Consilii, nominantur; hujus categoriae membra quinquaginta sint oportet.
b) Titulo emeriti decorantur academici qui octogesimum annum expleverunt ideoque voce activa carent.
c) Academici ad honorem designari possunt a Praeside, audito Consilio, viri et mulieres, in vita Ecclesiae aut in cultura egregii.
d) Academici sic dicti “correspondentes” sunt illi qui cum fine et officiis Academiae concordes, doctrinis sancti Thomae experti, inter studiosos suis publicationibus noti, aut in aliqua materia excellentes, a Praeside audito Consilio nominantur ut cum Academia collaborent.
e) Academiae benefactores sunt illi qui munificentia sua ad incepta et impensas egregie cooperantur et a Praeside audito Consilio nominantur.

Art. VI. Consilii maxime erit, sub ductu Praesidis, Academiam moderari, eius sessiones praeparare, publicationes promovere, et omnia quae ad vitam Academiae spectant, sedulo curare. Consilium, cum opus sit, regulariter a Praeside convocetur et saltem semel in anno conventum habeat.

Art. VII. In Academia officia exstant Archivistae et Administratoris. Uterque, Consilio annuente, a Praeside nominatur.

Art. VIII. Academiae competit:
a) Congressus internationales statis temporibus celebrare, a Praeside convocatos audito conventu Accademiae, qui tractent de rebus philosophicis et theologicis maximi momenti de mundo, de homine et de Deo in quibus doctrina Sancti Thomae lucide proponatur.
b) Libros edere de rebus praesertim philosophicis et theologicis necnon ad religionem spectantibus et ad dialogum sapientialem instaurandum, de iudicio Consilii Academiae.
c) Ephemeridem Academiae promovere, sub moderamine Directoris a Praeside, audito Consilio, nominati.

Art. IX. Omnes Academici, praesertim ordinarii, vitam Academiae participare satagant.

Art. X. Praeses curat ut singulis annis ea quae ab Academia gesta fuerint Pontificio Consilio de Cultura innotescant.
Item Praeses participare satagat communem omnium Academiarum conventum, qui quotannis peculiari sollemnitate, Pontificio Consilio de Cultura moderante, celebrabitur.
Idem Praeses est membrum Consilii Coordinationis Pontificiarum Academiarum, quo singulae Academiae amico foedere cooptantur.

Art. XI. Pontificia Academia Sancti Thomae peculiari coniunctionis vinculo Congregationi pro Educatione Catholica adhaeret.

Art. XII. Administrator Academiae quotannis oeconomicam Academiae relationem Praesidi probandam subiciet, postquam huiusmodi relatio a Consilii sodalibus opportune emendata et confirmata sit.

Related

Objectives

• Carry out research, explain and disseminate the teaching of St Thomas Aquinas • Propose St... Read more

© 2015-2016 The Pontifical Academy of St. Thomas Aquinas

Share Mail Twitter Facebook